monumenta.ch > Augustinus > 15 > 25 > 23 > 37 > 27 > 25 > 15 > 39 > 32 > 22 > 31 > 20 > 34 > 33 > 12 > 21 > 19 > 17 > 35 > 11 > 38 > 18 > 28 > 30 > 13 > 385 > 18 > 10 > 17 > 10 > 33 > 367 > 14 > 13 > 254 > 22 > 41 > 37 > 17 > 11 > 11 > 31 > 12 > 19
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 8, 10, 20.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 8, 10, 19.

1 Ut custodiret autem, quid? An ipsum paradisum? Contra quos? Nullus certe vicinus metuebatur invasor, nullus limitis perturbator, nullus fur, nullus aggressor.
2 Quomodo ergo intellecturi sumus corporalem paradisum potuisse ab homine corporaliter custodiri? Sed neque Scriptura dixit, Ut operaretur et custodiret paradisum; dixit autem, Ut operaretur et custodiret.
3 Quanquam si de graeco diligentius ad verbum exprimatur, ita scriptum est, Et accepit Dominus Deus hominem quem fecit, et posuit eum in paradiso operari eum et custodire.
4 Sed utrum ipsum hominem posuit operari, hoc enim sensit qui interpretatus est, ut operaretur; an eumdem paradisum operari, id est, ut homo paradisum operaretur, ambigue sonat: et videtur magis exigere locutio, ut non dicatur, Operaretur paradisum; sed, in paradiso.
Augustinus HOME