monumenta.ch > Augustinus > 28 > 32 > 30 > 15 > 1 > 1 > 29 > 33 > 14 > 14 > 1 > 32 > 1 > 27 > 11 > 18 > 19 > 17 > 1 > 13 > 26 > 23 > 25 > 2 > 22 > 16 > 10 > 21 > 29 > 28 > 2 > 24 > 15
Augustinus, De Genesi ad litteram, 9, 9, 14. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 9, 9, 15.

1 Nam quia numerosissima est superna civitas Angelorum, ideo non recte connubio copularentur, nisi morerentur.
2 Hanc quippe numerositatem perfectam etiam in resurrectione sanctorum Angelis sociandam Dominus praesciens ait, In resurrectione neque nubent, neque uxores ducent; non enim incipient mori, sed erunt aequales Angelis Dei (Matth. XXII, 30): hic vero cum implenda esset hominibus terra, et eam, propter cognationis arctiorem necessitudinem et unitatis vinculum maxime commendandum, ex uno oporteret impleri; propter quid aliud secundum ipsum quaesitus est femineus sexus adiutor, nisi ut serentem genus humanum natura muliebris, tanquam terrae fecunditas, adiuvaret?
Augustinus HOME