monumenta.ch > Augustinus > 6 > 9 > 1 > 6 V > 3 > 9 > 9 > 1 > 3 III > 8 > 8 > 3 > 8 > 4 III > 6 > 3 > 9 > 7 V > 1 > 9 > 5 III > 9 > 9 > 4 > 1 > 1 > 5 > 8 > 3 > 1 I > 8 > 8 > 3 > 3 > 4 > 5 III > 1 > 20 > 5 > 24
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 9, 14, 25.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 9, 14, 24.

1 Videamus ergo, quod isto opere suscepimus, non secundum praefigurationem rerum futurarum, sed secundum rerum gestarum non allegoricam, sed propriam significationem, quemadmodum haec accipi possint: Et finxit Deus, inquit, adhuc de terra omnes bestias agri, et omnia volatilia coeli; unde iam quod visum est, et quantum visum est, disseruimus.
2 Et adduxit omnia ea ad Adam, ut videret quid ea vocaret.
3 Quomodo haec adduxerit Deus ad Adam, ne carnaliter sapiamus, adiuvare nos debet quod de bipartito opere divinae providentiae in libro superiore tractavimus (Cap. 9, 19-26).
4 Neque enim sicut indagant atque adigunt venantes vel aucupantes ad retia, quaecumque animantia capiunt, ita hoc factum esse credendum est; aut vox aliqua iussionis de nube facta est eis verbis, quae rationales animae audientes, intelligere, atque obedire assolent.
5 Non enim hoc acceperunt ut possint bestiae, vel aves: in suo tamen genere obtemperant Deo; non rationali voluntatis arbitrio, sed sicut movet ille omnia temporibus opportunis, non ipse temporaliter motus, per angelica ministeria, quae capiunt in verbo eius quid quo tempore fieri debeat: et illo non temporaliter moto, moventur ipsa temporaliter ut in iis quae sibi subiecta sunt, iussa eius efficiant.
Augustinus HOME