monumenta.ch > Augustinus > 37 > 2 > 40 > 2 > 3 > 6 > 9 > 56 > 28 > 28 > 7 > 6 > 3 > 35 > 28 > 24 > 7 > 36 > 30 > 43 > 12 > 5 > 12 > 7 > 4 > 7 > 5 > 16 > 7 > 12 > 31 > 32 > 5 > 8 > 39 > 25 > 2 > 34 > 4 > 5 > 2 > 12 IV > 8 > 33
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 9, 18, 34.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 9, 18, 33.

1 Habet ergo Deus in seipso absconditas quorumdam factorum causas, quas rebus conditis non inseruit; easque implet non illo opere providentiae, quo naturas substituit ut sint, sed illo quo eas administrat ut voluerit, quas ut voluit condidit.
2 Ibi est et gratia, per quam salvi fiunt peccatores.
3 Nam quod attinet ad naturam iniqua sua voluntate depravatam, recursum per semetipsam non habet, sed per Dei gratiam, qua adiuvatur et instauratur.
4 Neque enim desperandi sunt homines in illa sententia, in qua scriptum est: Omnes qui ambulant in ea, non revertentur (Prov. II, 19).
5 Dictum est enim secundum pondus iniquitatis suae, ut quod revertitur, qui revertitur, non sibi tribuat, sed gratiae Dei, non ex operibus, ne forte extollatur (Ephes. II, 9).
Augustinus HOME