monumenta.ch > Theodosius Archidiaconus > 13 > 38 > 10 > 18 VII > 11 > 20 > 16 VIII > 13 > 16 > 19 > 18 > 13 > 11 > 10 > 16 > 16 > 40 > 10 > 34 > 13 > 15 > 22 > 24 > 28 > 37 > 19 > 30 > 17 > 18 > 14 > 15 X > 36 > 19 X > 13 > 11 > 17 > 11 > 16 > 15 > 23 XIV > 10 > 15 > 41 > 10 > 11 > 11 > 13 > 18 > 13 VII > 20 > 32 > 15 > 17 > 33 > 18


Augustinus, De Genesi ad litteram, 11, 14, 18.

1 In hoc autem opere quaerendum est secundum sanctam Scripturam, quid de diabolo dicendum sit.
2 Primo, utrum ab initio ipsius mundi sua potestate delectatus abstiterit ab illa societate et charitate, qua beati sunt Angeli qui fruuntur Deo; an aliquo tempore in sancto coetu fuerit Angelorum, etiam ipse pariter iustus, et pariter beatus.
3 Nonnulli enim dicunt ipsum ei fuisse casum a supernis sedibus, quod inviderit homini facto ad imaginem Dei.
4 Porro autem invidia sequitur superbiam, non praecedit: non enim causa superbiendi est invidia, sed causa invidendi superbia.
5 Cum igitur superbia sit amor excellentiae propriae, invidia vero sit odium felicitatis alienae, quid unde nascatur satis in promptu est.
6 Amando enim quisque excellentiam suam, vel paribus individet, quod ei coaequentur; vel inferioribus, ne sibi coaequentur; vel superioribus, quod eis non coaequetur.
7 Superbiendo igitur invidus, non invidendo quisque superbus est.
Augustinus HOME