monumenta.ch > Augustinus > 10 > 10 > 62 > 29 > 16 > 21 > 35 > 42 > 57 > 10 > 31 > 27 > 37 > 54 > 34 > 67 > 61 > 39 > 52 > 58 > 26 > 81 > 75 > 19 > 56 > 47 > 18 > 59 > 46 > 28 > 53 > 74 > 63 > 23 > 29 > 78 > 34 > 51


Augustinus, De Genesi ad litteram, 11, 38, 51.

1 Dixit ergo et ad virum eius: Quia audisti vocem mulieris tuae, et edisti de ligno, de quo praeceperam tibi de eo solo non edere; maledicta terra in operibus tuis: in tristitiis edes illam omnes dies vitae tuae; spinas et tribulos edet tibi, et edes fenum agri.
2 In sudore faciei tuae edes panem tuum, donec convertaris in terram, ex qua sumptus es; quia terra es, et in terram ibis.
3 Hos esse in terra labores humani generis, quis ignorat? Et quia non essent, si felicitas quae in paradiso fuerat, teneretur, non est utique dubitandum; ac per hoc etiam proprie verba haec primitus accipere ne pigeat.
4 Servanda tamen est et exspectanda significatio prophetiae, quam maxime hic intuetur Dei loquentis intentio.
5 Neque enim frustra et ipse Adam miro quodam instinctu tunc vocavit nomen mulieris suae Vitam; subiiciens etiam, quoniam ista est mater omnium viventium.
6 Nam et haec non scriptoris narrantis vel affirmantis, sed ipsius primi hominis verba intelligenda sunt, ut diceret, quoniam haec est mater omnium viventium, tanquam nominis a se impositi causam inferens, cur eam vocaverit, Vitam.
Augustinus HOME