monumenta.ch > Servius > 409 > 658 > 527 > 183 > 38 > 69 > 724 > 13 > 735 > 41 > 711 > 121 > 755 > 604 > 183 > 611 > 54 > 695 > 412 > 22 > 672 > 516 > 308 > 744 > 159 > 570 > 711 > 200 > 711 > 632 > 405 > 524 > 252 > 14 > 428 > 703 > 541 > 200 > 20 > 19 > 587 > 608 > 557 > 9 > 22 > 671 > 39 > 294 > 29 > 249 > 162 > 352 > 21 > 413 > 25 > 347 > 29 > 680 > 10 > 243 > 39 > 553 > 11 > 736 > 325 > 252 > 624 > 751 > 594 > 254 > 725 > 331 > 561 > 15 > 410 > 544 > 52
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 11, 39, 53.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 11, 39, 52.

1 Et fecit Dominus Deus Adae et mulieri eius tunicas pelliceas, et induit eos.
2 Et hoc significationis gratia factum est, sed tamen factum; sicut illa quae significationis gratia dicta sunt, sed tamen dicta sunt.
3 Hoc enim, quod saepe dixi, nec me saepius piget dicere, a narratore rerum proprie gestarum exigendum est, ut ea narret facta esse quae facta sunt, et dicta esse quae dicta sunt.
4 Sicut autem in factis quaeritur quid factum sit, et quid significet; ita in verbis et quid dictum sit, et quid significet.
5 Sive enim figurate, sive proprie dictum sit, quod dictum esse narratur, dictum tamen esse non debet putari figuratum.
Augustinus HOME