monumenta.ch > Augustinus > 21 > 60 > 45 > 25 > 33 > 26 > 32 > 65 > 33 > 31 > 68 > 80 > 17 > 79 > 23 > 28 > 34 > 27 > 13 > 35 > 29 > 35 > 22 > 35 > 24 > 54 > 40 > 50 > 30 > 39 > 32 > 52 > 41 > 46 > 38 > 57 > 42 > 33 > 49 > 53
Augustinus, De Genesi ad litteram, 11, 39, 52. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 11, 39, 53.

1 Et dixit Deus, Ecce Adam factus est tanquam unus ex nobis in cognoscendo bonum et malum.
2 Quoniam hoc, per quodlibet et quomodolibet dictum sit, Deus tamen dixit, non aliter intelligendum est quod ait, unus ex nobis, nisi propter Trinitatem numerus pluralis accipiatur; sicut dictum erat, Faciamus hominem (Gen. I, 26); sicut etiam Dominus de se et de Patre, Veniemus ad eum, et mansionem apud eum faciemus (Ioan. XIV, 23).
3 Replicatum est igitur in caput superbi, quo exitu concupiverit quod a serpente suggestum est, Eritis sicut dii: Ecce, inquit, Adam factus est tanquam unus ex nobis.
4 Verba enim sunt haec Dei, non tam huic insultantis, quam caeteros ne ita superbiant deterrentis, propter quos ista conscripta sunt.
5 Factus est, inquit, tanquam unus ex nobis in cognoscendo bonum et malum.
6 Quid aliud intelligendum, nisi exemplum timoris incutiendi esse propositum, quod non solum non fuerit factus qualis fieri voluit, sed nec illud quod factus fuerat, conservavit?
Augustinus HOME