monumenta.ch > Augustinus > 24 > 8.15 > 3 > 28 > 10 > 5 > 4 > 12 > 4 > 29 > 3 > 10
Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 4, 9. <<<     >>> 11.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 4, 10.

1 Quod si spiritualem imaginem corporali similem coelum appellare voluisset, sic erat etiam imago corporis eius, in qua illuc raptus ascenderat: sic ergo et suum corpus appellaret, quamvis imaginem corporis, quomodo illud coelum, quamvis imaginem coeli; neque curaret discernere quid sciret, et quid nesciret, id est quia sciret raptum hominem usque ad tertium coelum, nesciret autem utrum in corpore an extra corpus; sed simpliciter narraret visionem, earum rerum nominibus appellans illa quae vidit, quarum erant similia.
2 Nam et nos dicimus, cum somnia nostra narramus vel aliquam in eis revelationem, Vidi montem, vidi fluvium, vidi tres homines, et si quid eiusmodi; ea nomina tribuentes illis imaginibus, quae habent res ipsae quarum similes erant: Apostolus autem, Illud, inquit, scio, illud nescio.
Augustinus HOME