Augustinus, De Genesi ad litteram,  12,  14, 29.
| 1 |  Tamen et per corporalem visionem, et per imagines corporalium quae demonstrantur in spiritu, et boni instruunt, et mali fallunt. | 
| 2 |  Intellectualis autem visio non fallitur. | 
| 3 |  Aut enim non intelligit, qui aliud opinatur quam est; aut si intelligit, continuo verum est. | 
| 4 |  Quid enim faciant oculi non habent, cum simile corpus viderint, quod ab alio discernere non possint: aut quid faciat animi intentio, cum in spiritu facta fuerit corporis similitudo, quam non valeat distinguere a corpore? Sed adhibetur intellectus, quaerens quid illa significent vel utile doceant; et aut inveniens ad fructum suum pervenit, aut non inveniens in disceptatione se tenet, ne aliqua perniciosa temeritate prolabatur in exitiabilem errorem. |