Augustinus, De Genesi ad litteram,  12,  14, 30.
| 1 |  Iudicat autem sobrius intellectus divinitus adiutus, quae vel quanta sint, in quibus etiam aliud putare quam est, non sit animae perniciosum. | 
| 2 |  Nec enim putantium periculo, et non potius exitio suo, quisque a bonis putatur bonus, etiamsi occultus sit malus, si in rebus ipsis, id est in ipso bono quo fit quisque bonus, non erretur: aut aliquid obest omnibus hominibus, quod cum dormiunt, vera corpora esse arbitrantur, quorum similitudines in somnis vident: aut aliquid obfuit Petro, quod soluto se a vinculis, seque angelo deducente, factum est repentino miraculo ut putaret se visum videre (Act. XII, 7-9): vel cum in illa ecstasi respondit, Nequaquam, Domine, quia nunquam manducavi omne commune et immundum; putans ea ipsa quae in disco demonstrabantur, tanquam vera animalia (Id. X, 11-14). | 
| 3 |  Haec quando aliter inventa fuerint, quam putata sunt, cum viderentur, non nos poenitet ita nobis fuisse visa, si non arguatur vel infidelitas dura, vel opinatio vana sive sacrilega. | 
| 4 |  Quapropter et cum visis corporalibus diabolus fallit, nihil obest quod Indificantur oculi, si non erratur in veritate fidei, et intelligentiae sanitate, qua docet Deus subiectos sibi. | 
| 5 |  Aut si ludificet animam spirituali visione imaginibus corporum, ut putet corpus esse quod non est, non aliquid obest animae si perniciosae suasioni non consentiat. |