monumenta.ch > Augustinus > 19 > 12 > 6 > 23 > 21 > 12 > 9 > 7 > 37 > 2 I > 30 > 12 > 27 > 22 > 17 > 12 VI > 36 > 9 > 1 > 33 > 39
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 18, 40.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 12, 18, 39.

1 Istarum visionum et divinationum causas et modos vestigare si quis potest, certoque comprehendere, eum magis audire vellem, quam de me exspectari ut ipse dissererem.
2 Quid tamen putem, ita ut nec docti me tanquam confirmantem derideant, nec indocti tanquam docentem accipiant, sed utrique disceptantem et quaerentem potius quam scientem, non occultabo.
3 Ego visa ista omnia visis comparo somniantium.
4 Sicut enim aliquando et haec falsa, aliquando autem vera sunt, aliquando perturbata, aliquando tranquilla; ipsa autem vera, aliquando futuris omnino similia, vel aperte dicta, aliquando obscuris significationibus et quasi figuratis locutionibus praenuntiata: sic etiam illa omnia.
5 Sed amant homines inexperta rimari, et causas insolitorum requirere, cum quotidiana plerumque talia saepe etiam latentioris originis nosse non curent.
6 Nam quemadmodum in vocibus, hoc est signis quibus loquendo utimur, audito verbo inusitato, quaerunt primo quid sit, hoc est quid significet; quo cognito deinde quaerunt unde ita dictum sit, cum tam multa sine cura nesciant, quae in usu sermonis habent, unde ita sint dicta: sic cum aliquid inusitatum in rebus acciderit, sive corporalibus, sive spiritualibus, causas rationemque sollicite inquirunt, et sibi reddi a doctoribus flagitant.
Augustinus HOME