monumenta.ch > Augustinus > 14 > 5 > 4. 8 > 16 > 3 > 4 > 31 > 39 > 5 > 10 > 6.11 > 7 > 15 > 5. 9 > 21 > 4 > 7. 8
Augustinus, De Trinitate, 6VI 8 <<<     >>> VII 9

Augustinus, De Trinitate, 6, VII 8

1 Deus vero multipliciter quidem dicitur magnus, bonus, sapiens, beatus, verus, et quidquid aliud non indigne dici videtur; sed eadem magnitudo eius est quae sapientia (non enim mole magnus est sed virtute), et eadem bonitas quae sapientia et magnitudo, et eadem veritas quae illa omnia; et non est ibi aliud beatum esse et aliud magnum aut sapientem aut verum aut bonum esse aut omnino ipsum esse.
Augustinus HOME

bke14.81r