monumenta.ch > Augustinus > § 1
>>> Augustinus, De agone Christiano, § 2

Augustinus, De agone Christiano, § 1

1 Corona uictoriae non promittitur nisi certantibus.
2 in
diuinis autem scripturis adsidue inuenimus promitti nobis
coronam, si uicerimus.
3 sed, ne longum sit multa commemorare,
apud apostolum Paulum manifestissime legitur: opus
perfeci, cursum consummaui, fidem seruaui; iam
superest mihi corona iustitiae.
4 debemus ergo cognoscere,
quis sit ipse aduersarius, quem si uicerimus coronabimur.
5 ipse est enim, quem dominus noster prior uicit, ut etiam nos
in illo permanentes uincamus.
6 et dei quidem uirtus atque
sapientia et uerbum, per quod facta sunt omnia, qui filius
dei unicus est, super omnem creaturam semper incommutabilis
manet.
7 et quoniam sub illo est creatura etiam quae non
peccauit, quanto magis sub illo est omnis creatura peccatrix!
ergo quoniam sub illo sunt omnes sancti angeli, multo magis
sub illo sunt omnes praeuaricatores angeli, quorum diabolus
princeps est.
8 sed quia naturam nostram deceperat, dignatus
est unigenitus dei filius ipsam naturam nostram suscipere,
ut de ipsa diabolus uinceretur et, quem semper ipse sub se
habet, etiam sub nobis eum esse faceret.
9 ipsum significat
dicens: princeps huius mundi missus est foras, non
quia extra mundum missus est, quomodo quidam haeretici
putant, sed foras ab animis eorum, qui cohaerent uerbo dei
et non diligunt mundum, cuius ille princeps est, quia dominatur
eis, qui diligunt temporalia bona, quae hoc mundo uisibili
continentur, non quia ipse dominus est huius mundi, sed
princeps cupiditatum earum, quibus concupiscitur omne quod
transit, ut ei subiaceant qui neglegunt aeternum deum et
diligunt instabilia et mutabilia.
10 radix enim est omnium
malorum cupiditas: quam quidam adpetentes a fide
errauerunt et inseruerunt se doloribus multis.
11 per
hanc cupiditatem regnat in homine diabolus et cor eius tenet.
12 tales sunt omnes, qui diligunt istum mundum.
13 mittitur autem
diabolus foras, quando ex toto corde renuntiatur huic mundo.
14 sic enim renuntiatur diabolo, qui princeps est huius mundi,
cum renuntiatur corruptelis et pompis et angelis eius.
15 ideoque
ipse dominus iam triumphantem naturam hominis portans,
scitote, inquit, quia ego uici mundum.
Augustinus HOME

bav210.49

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik