monumenta.ch > Augustinus > § 17 > § 18 > § 22 > § 12 > § 19 > § 31 > § 2
Augustinus, De agone Christiano, § 1 <<<     >>> § 3

Augustinus, De agone Christiano, § 2

1 Multi autem dicunt: quomodo possumus uincere diabolum,
quem non uidemus? sed habemus magistrum, qui
nobis demonstrare dignatus est, quomodo inuisibiles hostes
uincantur.
2 de illo enim dixit apostolus: exuens se carne
principatus et potestates exemplauit fiducialiter
triumphans eos in semet ipso.
3 ibi ergo uincuntur
inimicae nobis inuisibiles potestates, ubi uincuntur inuisibiles
cupiditates.
4 et ideo quia in nobis ipsis uincimus temporalium
rerum cupiditates, necesse est, ut in nobis ipsis uincamus
et illum, qui per ipsas cupiditates regnat in homine.
5 quando enim dictum est diabolo: terram manducabis,
dictum est peccatori: terra es, et in terram ibis.
6 datus
est ergo in cibum diaboli peccator.
7 non simus terra, si
nolumus manducari a serpente.
8 sicut enim quod manducamus,
in nostrum corpus conuertimus, ut cibus ipse secundum
corpus hoc efficiatur quod nos sumus, sic malis moribus per
nequitiam et superbiam et inpietatem hoc efficitur quisque
quod diabolus, id est similis eius, et subicitur ei, sicut subiectum
est nobis corpus nostrum.
9 et hoc est, quod dicitur
(maoducari a serpente'. quisquis itaque timet illum ignem,
qui paratus est diabolo et angelis eius, det operam
triumphare de illo in semet ipso.
10 eos enim, qui foris nos
oppugnant, intus uincimus uincendo concupiscentias, per quas
nobis dominantur.
11 et quos inuenerint sui similes, secum ad
poenas trahunt.
Augustinus HOME

bav210.266

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik