monumenta.ch > Augustinus > § 20 > § 8 > § 4 > § 5 > § 7 > § 3
Augustinus, De agone Christiano, § 2 <<<     >>> § 4

Augustinus, De agone Christiano, § 3

1 Sic et apostolus dicit, quod in semet ipso pugnet
aduersus potestates exteriores.
2 ait enim: non est nobis conluctatio
aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus
principes et potestates huius mundi, rectores
harumtenebrarum, aduersusspiritalianequitiaein
eaelestibus.
3 caelum enim dicitur etiam iste aer, ubi uenti
et nubes et procellae et turbines fiunt, sicut etiam scriptura
dicit multis locis: et intonuit de caelo dominus, et:
aues caeli, et: uolatilia caeli, cum manifestum sit aues
in aere uolare.
4 et nos in consuetudine hunc aerem caelum
appellamus; nam cum de sereno uel nubilo quaerimus, aliquando
dicimus: qualis est aer? aliquando: quale est caelum? hoc
dixi, ne quis existimet ibi habitare mala daemonia, ubi solem
et lunam et stellas deus ordinauit.
5 quae mala daemonia ideo
apostolus appellat spiritalia, quia etiam mali angeli in scripturis
spiritus appellantur.
6 ideo autem rectores harum tenebrarum
eos dicit, quoniam peccatores homines tenebras appellat, quibus
isti dominantur.
7 ideo et alio loco dicit: fuistis enim
aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino,
quia ex peccatoribus iustificati erant.
8 non ergo arbitremur in
summo caelo habitare diabolum cum angelis suis, unde lapsum
esse credimus.
Augustinus HOME

bav210.267

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik