monumenta.ch > Augustinus > § 20 > § 8 > § 4
Augustinus, De agone Christiano, § 3 <<<     >>> § 5

Augustinus, De agone Christiano, § 4

1 Sic enim errauerunt Manichaei, qui dicunt ante
mundi constitutionem fuisse gentem tenebrarum, quae contra
deum rebellauit: in quo bello credunt miseri omnipotentem
deum non sibi aliter potuisse succurrere, nisi partem suam
contra eam gentem mitteret.
2 cuius gentis principes, skut illi
dicunt, deuorauerunt partem dei et temperati sunt, ut posset
de illis mundus fabricari.
3 sic dicunt deum peruenisse ad
uictoriam cum magnis calamitatibus et cruciatibus et miseriis
membrorum suorum: quae membra dicunt esse commixta
tenebrosis uisceribus principum illorum, ut eos temperarent
et a furore compescerent.
4 et non intellegunt tam sacrilegam
esse sectam suam, ut credant omnipotentem deum non per
creaturam, quam fecerit, sed per ipsam naturam suam bellasse
cum tenebris: quod nefas est credere.
5 neque hoc solum, sed
etiam illos, qui uicti sunt, factos esse meliores, quia furor
eomm conpressus est; dei autem naturam, quae uicit, factam
esse miserrimam.
6 dicunt enim eam per ipsam commixtionem
perdidisse intellectum et beatitudinem suam et magnis erroribus
et cladibus esse inplicatam.
7 quam si aliquando uel totam
purgari dicerent, magnam tamen inpietatem contra omnipotentem
deum adfirmarent, cuius partem crederent tanto tempore
in erroribus ac poenis esse iactatam sine aliquo peccati crimine.
8 nunc uero infelices audent adhuc dicere nec totam posse
purgari; et ipsam partem, quae purgari non potuerit, proficere
ad uinculum, ut inde inuoluatur et inligetur malitiae sepulcrum,
et sic ibi semper sit pars ipsa dei misera, quae nihil
peccauit et affigitur in aeternum carceri tenebrarum.
9 hoc
illi dicunt, ut simplices animas fallant.
10 sed quis tam simplex
est, ut.
11 ista non sentiat esse sacrilega, quibus affirmant omnipotentem
deum necessitate oppressum esse, ut partem suam
bonam et innocentem tantis cladibus obruendam et tanta inmunditia
inquinandam daret et non totam liberare posset et
quod liberare non potuerit, aeternis uinculis conligaret? quis
ergo ista non execretur? quis non intellegat inpia esse et
nefanda? sed illi quando capiunt homines, non ista prius
dicunt - quae si dicerent, riderentur aut fugerentur ab
omnibus - sed eligunt capitula de scripturis, quae simplices
homines non intellegunt, et per illa decipiunt animas inperitas
quaerendo, unde sit malum.
12 sicut in isto capitulo faciunt,
quod ab apostolo scriptum est: rectores harum tenebrarum,
et spiritalia nequitiae in caelestibus.
13 quaerunt
enim deceptores illi et interrogant hominem scripturas diuinas
non intellegentem, unde sint in caelo rectores tenebrarum,
ut, cum respondere non potuerit, traducatur ab eis per curiositatem,
quia omnis anima indocta curiosa est.
14 qui autem
fidem catholicam bene didicit et bonis moribus et uera pietate
munitus est, quamuis eorum haeresim nesciat, respondet illis
tamen.
15 nec enim decipi potest, qui iam nouit, quid pertineat
ad christianam fidem, quae catholica dicitur per orbem terrarum
sparsa et contra omnes inpios et peccatores, neglegentes
autem etiam suos domino gubernante secura.
Augustinus HOME

bav210.268

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik