monumenta.ch > Augustinus > § 20 > § 8 > § 4 > § 5
Augustinus, De agone Christiano, § 4 <<<     >>> § 6

Augustinus, De agone Christiano, § 5

1 Quoniam ergo dicebamus apostolum Paulum dixisse
habere nos conluctationem aduersus rectores tenebrarum et
spiritalia nequitiae in caelestibus et probauimus etiam istum
aerem terrae proximum caelum uocari, oportet credere aduersum
diabolum et angelos eius nos dimicare, qui gaudent
perturbationibus nostris.
2 nam et ipse apostolus alio loco
diabolum principem potestatis aeris huius appellat.
3 quamuis ille locus, ubi ait: spiritalia nequitiae in caelestibus,
possit et aliter intellegi, ut non ipsos praeuaricatores
angelos in caelestibus esse dixerit, sed nos potius, de
quibus alio loco dicit: conuersatio nostra in caelis
est, ut nos in caelestibus constituti, id est in spiritalibus
praeceptis dei ambulantes dimicemus aduersus spiritalia
nequitiae, quae nos inde conantur abstrahere.
4 magis ergo illud
quaerendum est, quomodo aduersus eos, quos non uidemus,
pugnare possimus et uincere, ne putent stulti aduersus aerem
nos debere certare.
Augustinus HOME

bav210.270

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik