monumenta.ch > Augustinus > § 6
Augustinus, De agone Christiano, § 5 <<<     >>> § 7

Augustinus, De agone Christiano, § 6

1 Docet itaque ipse apostolus dicens: non sic pugno
quasi aerem caedens; sed castigo corpus meum et
in seruitutem redigo, ne forte aliis praedicans
ipse reprobus inueniar; item dicit: imitatores mei
estote, sicut et ego Christi.
2 quare intellegendum est
etiam ipsum apostolum in semet ipso triumphasse de potestatibus
huius mundi, sicut de domino dixerat, cuius se
imitatorem esse profitetur.
3 imitemur ergo et nos illum, sicut
hortatur, et castigemus corpus nostrum et in seruitutem
redigamus, si mundum uolumus uincere, quia per inlicitas
delectationes suas et pompas et perniciosam curiositatem
nobis dominari potest hic mundus, id est ea, quae in hoc
mundo perniciosa delectatione conligant amatores rerum temporalium
et diabolo atque angelis eius seruire cogunt: quibus
omnibus si renuntiauimus, redigamus in seruitutem corpus
nostrum.
Augustinus HOME

bav210.271

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik