| 1 | Sed ne quis forte hoc ipsum quaerat, quomodo fiat, ut corpus nostrum seruituti subiciamus, facile intellegi et fieri potest, si prius nos ipsos subiciamus deo bona uoluntate et caritate sincera. |
| 2 | nam omnis creatura, uelit nolit, uni deo et domino suo subiecta est. |
| 3 | sed hoc admonemur, ut tota uoluntate seruiamus domino deo nostro, quoniam iustus liberaliter seruit, iniustus autem conpeditus seruit. |
| 4 | omnes tamen diuinae prouidentiae seruiunt; sed alii oboediunt tamquam filii et faciunt cum ea quod bonum est; alii uero ligantur tamquam serui, et fit de illis quod iustum est. |
| 5 | ita deus omnipotens, dominus uniuersae creaturae, qui fecit omnia, sicut scriptum est, bona ualde, sic ea ordinauit, ut et de bonis et de malis bene faciat. |
| 6 | quod enim iuste fit, bene fit. |
| 7 | iuste autem sunt beati boni, et iuste mali poenas patiuntur. |
| 8 | ergo et de bonis et de malis bene facit deus, quoniam omnia iuste facit. |
| 9 | boni sunt autem, qui tota uoluntate deo seruiunt, mali autem necessitate seruiunt; nemo enim leges omnipotentis euadit. |
| 10 | sed aliud est facere quod lex iubet, aliud pati quod lex iubet. |
| 11 | quapropter boni secundum leges faciunt, mali secundum leges patiuntur. |