monumenta.ch > Augustinus > § 20 > § 8
Augustinus, De agone Christiano, § 7 <<<     >>> § 9

Augustinus, De agone Christiano, § 8

1 Nec nos moueat, quod in hac uita secundum carnem,
quam portant, iusti multa grauia et aspera tolerant.
2 nihil
enim mali patiuntur, qui iam possunt dicere, quod ille uir
spiritalis exultat et praedicat apostolus dicens: gloriamur
in tribulationibus, scientes, quoniam tribulatio
patientiam operatur, patientia probationem, probatio
spem; spes autem non confundit, quia
caritas dei diffusa est in cordibus nostris per
spiritum sanctum, qui datus est nobis.
3 si ergo in
hac uita, ubi tanta tormenta sunt, possunt boni et iusti uiri,
cum talia patiuntur, non solum aequo animo tolerare, sed
etiam in dei caritate gloriari, quid cogitandum est de illa
uita, quae nobis promittitur, ubi nullam de corpore molestiam
sentiemus? quoniam non ad hoc resurgit corpus iustorum, ad
quod resurgit corpus inpiorum, sicut scriptum est: omnes
resurgimus, sed non omnes inmutabimur.
4 et ne quisquam
putet non iustis inmutationem istam promitti, sed potius
iniustis, et eam existimet esse poenalem, sequitur et dicit:
et mortui resurgunt incorrupti, et nos inmutabimur.
5 quicumque ergo mali sunt, sic ordinati sunt, quia et
unusquisque sibi et omnes inuicem sibi nocent.
6 hoc enim
adpetunt, quod perniciose diligitur et quod eis auferri facile
potest; et hoc sibi auferunt inuicem, quando se persequuntur.
7 et ideo cruciantur, quibus auferuntur temporalia, quia diligunt
ea; illi autem, qui auferunt, gaudent.
8 sed talis laetitia caecitas
est et summa miseria; ipsa enim magis inplicat animam et
ad maiora tormenta perducit.
9 nam gaudet et piscis, quando
hamum non uidens escam deuorat; sed cum piscator eum
adducere coeperit, uiscera eius torquentur primo; deinde ab
omni laetitia sua per ipsam escam, de qua laetatus est, ad
consumptionem trahitur.
10 sic sunt omnes, qui de bonis temporalibus
beatos se putant; hamum enim acceperunt et cum
illo sibi uagantur; ueniet tempus, ut sentiant, quanta tormenta
cum auiditate deuorauerint.
11 et ideo bonis nihil nocent, quia
hoc eis auferunt, quod non diligunt; nam quod diligunt et
unde beati sunt, auferre illis nemo potest.
12 cruciatus uero
corporis malas animas miserabiliter adfligit, bonas autem fortiter
purgat.
13 sic fit, ut et malus homo et malus angelus diuinae
prouidentiae militent; sed nesciunt, quid boni de illis operetur
deus.
14 non itaque pro meritis officii sed pro meritis malitiae
stipendiantur.
Augustinus HOME

bav210.273

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik