monumenta.ch > Augustinus > § 6 > § 9
Augustinus, De agone Christiano, § 8 <<<     >>> § 10

Augustinus, De agone Christiano, § 9

1 Sed ut hae animae, quae habent uoluntatem nocendi
et rationem cogitandi, sub diuinis legibus ordinatae sunt, ne
aliquid iniustum quisque patiatur, ita omnia, et animalia et
corporalia, in genere suo et in ordine suo diuinae prouidentiae
legibus subdita administrantur.
2 ideo dominus dicit: nonne
duo passeres asse ueneunt? et unus eorum non
cadit in terram sine uoluntate patris uestri.
3 hoc
enim dixit, uolens ostendere quidquid uilissimum homines
putant omnipotentia dei gubernari.
4 sic enim et uolatilia
caeli ab eo pasci et lilia agri ab eo uestiri ueritas loquitur,
quae capillos etiam nostros numeratos esse dicit.
5 sed quoniam
mundas animas rationales per se ipse deus curat, siue
in optimis et magnis angelis siue in hominibus tota sibi
uoluntate seruientibus, cetera uero per ipsos gubernat, uerissime
dici potuit etiam illud ab apostolo: non enim de
bubus cura est deo.
6 in scripturis enim sanctis deus homines
docet, quomodo cum hominibus agant et ipsi deo seruiant;
quomodo autem agant cum pecoribus suis, ipsi sciunt, id
est quomodo salutem pecorum suorum gubernent, usu et
peritia et ratione naturali, quae quidem omnia de magnis sui
creatoris opibus acceperunt.
7 qui ergo potest intellegere, quomodo
uniuersae creaturae conditor deus gubernet eam per animas
sanctas, quae ministeria eius in caelis et in terris, quia et
ipsae sanctae animae ab ipso factae sunt et in eius creatura
primatum tenent: qui ergo potest intellegere, intellegat et
intret in gaudium domini sui.
Augustinus HOME

bav210.275

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik