monumenta.ch > Augustinus > § 17 > § 18 > § 22 > § 12 > § 19 > § 31 > § 2 > § 26 > § 10
Augustinus, De agone Christiano, § 9 <<<     >>> § 11

Augustinus, De agone Christiano, § 10

1 Si autem hoc non possumus, quamdiu sumus
in hoc corpore et peregrinamur a domino, gustemus
saltem, quam suauis est dominus, quia dedit nobis
pignus spiritum, in quo sentiamus eius dulcedinem; et
desideremus ipsum uitae fontem.
2 ubi sobria ebrietate inundemur
et inrigemur, sicut lignum, quod plantatum est
secundum decursus aquarum et dat fructus in tempore
suo et folium eius non decidet.
3 dicit enim
spiritus sanctus: filii autem hominum in tegmine
alarum tuarum sperabunt.
4 inebriabuntur ubertate
domus tuae, et torrente uoluptatis tuae potabis
eos, quoniam apud te est fons uitae.
5 talis ebrietas non
euertit mentem, sed tamen rapit susum et obliuionem praestat
omnium terrenorum; sed si possumus toto affectu iam dicere:
quemadmodum ceruus desiderat ad fontes aquarum,
ita desiderat anima mea ad te, deus.
Augustinus HOME

bav210.276