monumenta.ch > Augustinus > § 20 > § 8 > § 4 > § 5 > § 7 > § 3 > § 15 > § 11
Augustinus, De agone Christiano, § 10 <<<     >>> § 12

Augustinus, De agone Christiano, § 11

1 Quodsi forte adhuc propter aegritudines animae,
quas de saeculi amore concepit, nec gustare sumus idonei
quam dulcis est dominus, uel credamus diuinae auctoritati,
quam uoluit esse in scripturis sanctis de filio suo, qui factus
est ei ex semine Dauid secundum carnem, sicut apostolus
loquitur; omnia enim per ipsum facta sunt, sicut in
euangelio scriptum est, et sine ipso factum est nihil.
2 qui nostrae inbecillitatis misertus est: quam inbecillitatem
non eius opere, sed nostra uoluntate meruimus; nam deus
hominem inexterminabilem fecit et ei liberum uoluntatis
arbitrium dedit.
3 non enim esset optimus, si dei praeceptis
necessitate, non uoluntate seruiret.
4 facile est omnino, quantum
existimo, quod intellegere nolunt, qui catholicam deseruerunt
fidem et christiani uocari uolunt.
5 nam si nobiscum fatentur
naturam nostram non sanari nisi recte faciendo, fateantur
eam non infirmari nisi peccando.
6 et ideo non est credendum
animam nostram hoc esse, quod deus est, quia, si hoc esset,
nec sua uoluntate nec aliqua necessitate in deterius mutaretur,
quoniam omni modo incommutabilis intellegitur deus, sed ab
eis, qui non in contentione et aemulatione et uanae gloriae
cupiditate amant loqui quod nesciunt, sed humilitate christiana
sentiunt de domino in bonitate et in simplicitate cordis
quaerunt eum.
7 hanc ergo inbecillitatem nostram suscipere
dignatus est filius dei, et uerbum caro factum est et
habitauit in nobis: non quia aeternitas illa mutata est, sed
quia mutabilem creaturam mutabilibus hominum oculis ostendit,
quam incommutabili maiestate suscepit.
Augustinus HOME

bav210.276

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik