monumenta.ch > Augustinus > § 17 > § 18 > § 22 > § 12
Augustinus, De agone Christiano, § 11 <<<     >>> § 13

Augustinus, De agone Christiano, § 12

1 Sunt autem stulti, qui dicunt: quare non poterat
aliter sapientia dei homines liberare, nisi susciperet hominem
et nasceretur de femina et a peccatoribus illa omnia pateretur?
quibus dicimus: poterat omnino, sed si aliter faceret, similiter
uestrae stultitiae displiceret.
2 si enim non appareret oculis
peccatorum, lumen eius aeternum utique, quod per interiores
oculos uidetur, inquinatis mentibus uidere non possent.
3 nunc
autem quia uisibiliter nos commonere dignatus est, ut ad
inuisibilia praepararet, displicet auaris, quia non aureum corpus
habuit; displicet inpudicis, quia de femina natus est - multum
enim oderunt inpudici, quod concipiunt et pariunt
feminae - ; displicet superbis, quod contumelias patientissime
pertulit; displicet delicatis, quia cruciatus est; displicet timidis
quia mortuus est.
4 et ut non uitia sua uideantur defendere,
non in homine dicunt sibi hoc displicere, sed in filio dei.
5 non
enim intellegunt, quid sit aeternitas dei, quae hominem adsumpsit,
et quid ipsa humana creatura, quae mutationibus
suis in pristinam firmitatem reuocabatur, ut disceremus docente
ipso domino infirmitates, quas peccando collegimus, recte
faciendo posse sanari.
6 ostendebatur enim nobis, ad quam
fragilitatem homo sua culpa peruenerit et ex qua fragilitate
diuino auxilio liberetur.
7 itaque filius dei hominem adsumpsit
et in illo humana perpessus est.
8 haec medicina hominum
tanta est, quanta non potest cogitari.
9 nam quae superbia
sanari potest, si humilitate filii dei non sanatur? quae auaritia
sanari potest, si paupertate filii dei non sanatur? quae iracundia
sanari potest, si patientia filii dei non sanatur? quae inpietas
sanari potest, quae caritate filii dei non sanatur? postremo
quae timiditas sanari potest, si resurrectione corporis non
sanatur? erigat spem suam genus humanum et recognoscat
naturam suam; uideat, quantum locum habeat in operibus
dei.
10 nolite uos ipsos contemnere, uiri; filius dei uirum suscepit.
11 nolite uos ipsas contemnere, feminae; filius dei natus ex
femina est.
12 nolite tamen amare carnalia, quia in filio dei
masculus nec femina sumus.
13 nolite amare temporalia, quia,
si bene amarentur, amaret ea homo, quem suscepit filius dei.
14 nolite timere contumelias et cruces et mortem, quia, si
nocerent homini, non ea pateretur homo, quem suscepit
filius dei.
15 haec omnis hortatio, quae iam ubique
praedicatur, ubique ueneratur, quae omnem oboedientem animam
sanat, non esset in rebus humanis, si non essent facta illa
omnia, quae stultissimis displicent.
16 quem dignatur imitari
uitiosa iactantia, ut ad uirtutem percipiendam possit adduci,
si erubescit imitari eum, de quo dictum est, antequam nasceretur,
quod filius altissimi uocabitur, et per omnes iam
gentes, quod negare nemo potest, filius altissimi uocatur? si
multum de nobis sentimus, dignemur imitari eum, qui filius
altissimi uocatur; si parum de nobis sentimus, audeamus
imitari piscatores et publicanos, qui eum imitati sunt.
17 o medicinam
omnibus consulentem, omnia tumentia complimentcm,
omnia tabescentia reficientem, omnia superflua resecantem,
omnia necessaria custodientem, omnia perdita reparantem,
omnia deprauata corrigentem! quis iam se extollat contra
filium dei? quis de se desperet, pro quo tam humilis esse
uoluit filius dei? quis beatam uitam esse arbitretur in his,
quae contemnenda esse docuit filius dei? quibus aduersitatibus
cedat, qui naturam hominis tantis persecutionibus custoditam
credit in filio dei? quis sibi esse clausum regnum caelorum
putet, qui cognoscit publicanos et meretrices imitatos esse
filium dei? qua peruersitate non careat, qui facta et dicta
intuetur et diligit et sectatur illius hominis, in quo se nobis
ad exemplum uitae praebuit filius dei?
Augustinus HOME

bav210.278

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik