monumenta.ch > Augustinus > § 20 > § 8 > § 4 > § 5 > § 7 > § 3 > § 15 > § 11 > § 25 > § 13
Augustinus, De agone Christiano, § 12 <<<     >>> § 14

Augustinus, De agone Christiano, § 13

1 Itaque iam et masculi et feminae et omnis aetas
et omnis huius saeculi dignitas ad spem uitae aeternae commota
est.
2 alii neglectis temporalibus bonis conuolant ad diuina;
alii cedunt eorum uirtutibus, qui haec faciunt, et laudant,
quod imitari non audent; pauci autem adhuc murmurant
et inani liuore torquentur, aut qui sua quaerunt in ecclesia,
quamuis uideantur catholici, aut ex ipso Christi nomine
gloriam quaerentes haeretici aut peccatum inpietatis suae
defendere cupientes iudaei aut curiositatem uanae licentiae
perdere timentes pagani.
3 sed ecclesia catholica per totum
orbem longe lateque diffusa inpetus eorum prioribus temporibus
frangens magis magisque roborata est non resistendo,
sed perferendo.
4 nunc uero insidiosas eorum quaestiones fide
inridet, diligentia discutit, intellegentia dissoluit; criminatores
palearum suarum non curat, quia tempus messis et tempus
arearum et tempus horreorum caute diligenterque distinguit;
criminatores autem frumenti sui aut errantes corrigit aut inuidentes
inter spinas et zizania conputat.
Augustinus HOME

bav210.280

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik