monumenta.ch > Augustinus > § 17 > § 18 > § 22 > § 12 > § 19 > § 31 > § 2 > § 26 > § 10 > § 16 > § 27 > § 34 > § 28 > § 21 > § 29 > § 24 > § 30 > LOCI LIBR. RETRACTATIONVM. > § 33 > § 32 > § 14
Augustinus, De agone Christiano, § 13 <<<     >>> § 15

Augustinus, De agone Christiano, § 14

1 Subiciamus ergo animam deo, si uolumus seruituti
subicere corpus nostrum et de diabolo triumphare.
2 fides est
prima, quae subiugat animam deo; deinde praecepta uiuendi,
quibus custoditis spes nostra firmatur et nutritur caritas et
lucere incipit, quod antea tantummodo credebatur.
3 cum enim
cognitio et actio beatum hominem faciant, sicut in cognitione
cauendus est error, sic in actione cauenda est nequitia.
4 errat
autem quisquis putat ueritatem se posse cognoscere, cum
adhuc nequiter uiuat.
5 nequitia est autem mundum istum
diligere et ea, quae nascuntur et transeunt, pro magno habere
et ea concupiscere et pro his laborare, ut adquirantur; et
laetari, cum abundarint, et timere, ne pereant, et contristari,
cum pereunt.
6 talis uita non potest puram illam et sinceram
et incommutabilem uidere ueritatem et inhaerere illi et in
aeternum iam non moueri.
7 itaque priusquam mens nostra
purgetur, debemus credere quod intellegere nondum ualemus,
quoniam uerissime dictum est per prophetam: nisi credideritis,
non intellegetis.
Augustinus HOME

bav210.281

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik