| 1 | Nec eos audiamus, qui dicunt patrem tantummodo esse nec habere filium nec esse cum eo spiritum sanctum, sed ipsum patrem aliquando appellari filium, aliquando spiritum sanctum. |
| 2 | nesciunt enim principium, ex quo sunt omnia, et imaginem eius, per quam formantur omnia, et sanctitatem eius, in qua ordinantur omnia. |