| 1 | Nec eos audiamus, qui indignantur et stomacbantur, quia non tres deos colendos dicimus. |
| 2 | nesciunt enim, quid sit una eademque substantia, et phantasmatibus suis inluduntur, quia solent uidere corporaliter uel animalia tria uel quaecumque corpora tria locis suis esse separata. |
| 3 | sic putant intellegendam substantiam dei et multum errant, quoniam superbi sunt, et non possunt discere, quia nolunt credere. |