monumenta.ch > Augustinus > § 17 > § 18
Augustinus, De agone Christiano, § 17 <<<     >>> § 19

Augustinus, De agone Christiano, § 18

1 Nec eos audiamus, qui patrem solum uerum deum
et sempiternum esse dicunt, filium autem non de ipso genitum,
sed ab ipso factum de nihilo, et fuisse tempus, quando non
erat, sed tamen primum locum tenere in omni creatura; et
spiritum sanctum minoris maiestatis esse quam filium et
ipsum factum esse post filium; et horum trium diuersas esse
substantias, tamquam aurum et argentum et aeramentum.
2 nesciunt enim, quid loquantur, et de his rebus, quas per
oculos carneos uidere consueuerunt, uanas imagines ad disputationes
suas transferunt, quia reuera magnum est mente
conspicere generationem, quae non fit ex aliquo tempore, sed
aeterna est, et ipsam caritatem et sanctitatem, qua generator
et generatus ineffabiliter sibi copulantur.
3 magnum et difficile
est haec mente conspicere, etiamsi pacata et tranquilla sit.
4 non potest ergo fieri, ut illi haec uideant, qui terrenas generationes
nimis intuentur, et ad istas tenebras addunt adhuc
fumum, quem sibi contentionibus et certaminibus cotidianis
excitare non cessant, habentes animas carnis affectibus diffluentes
tamquam ligna umore saginata, in quibus ignis fumum
solum uomit et habere flammas lucidas non potest.
5 et hoc
quidem de omnibus haereticis rectissime dici potest.
Augustinus HOME

bav210.283

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik