| 1 | Credentes ergo incom. |
| 2 | mutabilem trinitatem credamus etiam dispensationem temporalem pro salute generis humani. |
| 3 | nec eos audiamus, qui filium dei legum Christum nihil esse aliud quam hominem dicunt, sed ita iustum, ut dignus sit appellari filius dei. |
| 4 | et hos enim catholica disciplina misit foras, quia uanae gloriae cupiditate decepti contentiose disputare uoluerunt, antequam intellegerent, quid sit dei uirtus et dei sapientia et in principio uerbum, per quod facta sunt omnia, et quomodo uerbum caro factum est et habitauit in nobis. |