| 1 | Nec eos audiamus, qui non uerum hominem suscepisse dicunt filium dei neque natum esse de femina, sed falsam carnem et imaginem simulatam corporis humani ostendisse uidentibus. |
| 2 | nesciunt enim, quomodo substantia dei administrans uniuersam creaturam inquinari omnino non possit, et tamen praedicant istum uisibilem solem radios suos per omnes feces et sordes corporum spargere et eos mundos et sinceros ubique seruare. |
| 3 | si ergo uisibilia munda uisibilibus inmundis contingi possunt et non inquinari, quanto magis inuisibilis et incommutabilis ueritas per spiritum animam et per animam corpus suscipiens toto homine adsumpto ab omnibus eum infirmitatibus nulla sua contaminatione liberauit! itaque magnas patiuntur angustias et, cum timent, quod fieri non potest, ne humana carne ueritas inquinetur, ueritatem dicunt esse mentitam. |
| 4 | et cum ille praeceperit dicens: sit in ore uestro: est, est; non, non, et apostolus clamet: non erat in illo est et non, sed est in illo erat, isti totum corpus eius falsam carnem fuisse contendunt, ut non sibi uideantur imitari Christum, si non suis auditoribus mentiantur. |