monumenta.ch > Augustinus > § 17 > § 18 > § 22 > § 12 > § 19 > § 31 > § 2 > § 26 > § 10 > § 16 > § 27 > § 34 > § 28 > § 21
Augustinus, De agone Christiano, § 20 <<<     >>> § 22

Augustinus, De agone Christiano, § 21

1 Nec eos audiamus, qui trinitatem quidem in
una aeterna substantia confitentur, sed hominem ipsum, qui
temporali dispensatione susceptus est, audent dicere non
habuisse hominis mentem, sed solam animam et corpus.
2 hoc
est dicere: non fuit homo, sed membra corporis habebat
humana.
3 animam enim et corpus habent et bestiae, sed rationem
non habent, quae mentis est propria.
4 sed si exsecrandi
sunt illi, qui eum negant humanum corpus habuisse, quod
est infimum in homine, miror, quod isti non erubescunt, qui
hoc eum negant habuisse, quod est optimum in homine.
5 multum enim lugenda est mens humana, si uincitur a corpore
suo: si quidem in illo homine non reformata est, in quo
ipsum corpus humanum iam dignitatem formae caelestis
accepit.
6 sed absit, ut hoc credamus, quod confinxit temeraria
caecitas et superba loquacitas.
Augustinus HOME

bav210.285

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik