monumenta.ch > Augustinus > § 17 > § 18 > § 22
Augustinus, De agone Christiano, § 21 <<<     >>> § 23

Augustinus, De agone Christiano, § 22

1 Nec eos audiamus, qui sic dicunt ab illa aeterna
sapientia susceptum esse hominem, qui de uirgine natus est,
quomodo et alii homines ab ea sapientes fiunt, qui perfecte
sapientes sunt.
2 nesciunt enim proprium illius hominis sacramentum
et putant hoc solum eum plus habuisse inter ceteros
beatissimos, quod de uirgine natus est.
3 quod ipsum si bene
considerent, fortassis credant ideo illum hoc praeter ceteros
meruisse, quod aliquid proprium praeter ceteros habet etiam
ista susceptio.
4 aliud est enim sapientem tantum fieri per
sapientiam dei et aliud est ipsam personam sustinere sapientiae
dei.
5 quamuis enim eadem natura sit corporis ecclesiae, multum
tamen distare inter caput et membra cetera quis non intellegat?
si enim caput ecclesiae est homo ille, cuius susceptione
uerbum caro factum est, et habitauit in nobis,
membra cetera sunt omnes sancti, quibus.
6 perficitur et completur
ecclesia.
7 quomodo ergo anima totum corpus nostrum
animat et uiuificat, sed in capite et uidendo sentit et audiendo
et odorando et gustando et tangendo, in ceteris autem membris
tangendo tantum, et ideo capiti cuncta subiecta sunt
ad operandum, illud autem supra conlocatum est ad consulendum,
quia ipsius animae, quae consulit corpori, quodam modo
personam sustinet caput - ibi enim omnis sensus apparet -
sic uniuerso populo sanctorum tamquam uni corpori caput
est mediator dei et hominum homo Christus Iesus.
8 et propterea sapientia dei et uerbum in principio, per
quod facta sunt omnia, non sic adsumpsit illum hominem
ut ceteros sanctos, sed multo excellentius multoque sublimius,
quomodo ipsum solum adsumi oportuit, in quo sapientia
hominibus appareret, sicut eam uisibiliter decebat ostendi.
9 quapropter aliter sunt sapientes ceteri homines, quicumque
sunt uel esse potuerunt uel poterunt, et aliter ille unus
mediator dei et hominum homo Christus Iesus,
qui sapientiae ipsius, per quam sapientes fiunt quicumque
homines, non solum beneficium habet, sed etiam personam
gerit.
10 de ceteris enim sapientibus et spiritalibus animis recte
dici potest, quod habeant in se uerbum dei,.
11 per quod facta
sunt omnia; sed in nullo eorum recte dici potest, quod
uerbum caro factum est, et habitauit in nobis,
quod in solo domino nostro Iesu Christo rectissime dicitur.
Augustinus HOME

bav210.286

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik