| 1 | Nec eos audiamus, qui solum corpus humanum susceptum esse dicunt a uerbo dei et sic audiunt, quod dictum est: et uerbum caro factum est, ut negent illum hominem uel animam uel aliquid hominis habuisse nisi carnem solam. |
| 2 | errant enim multum nec intellegunt ideo carnem solam nominatam esse in eo, quod dictum est: uerbum caro factum est, quia hominum oculis, propter quos facta est illa susceptio, caro sola potuit apparere. |
| 3 | nam si absurdum est et ualde indignum, ut humanum spiritum homo ille non habuerit, sicut superius tractauimus, quanto magis absurdum et indignum est, ut nec spiritum nec animam habuerit et hoc solum habuerit, quod etiam in pecoribus uilius est et extremius, id est corpus! a nostra ergo fide etiam ista inpietas excludatur, totumque hominem atque perfectum a uerbo dei susceptum esse credamus. |