monumenta.ch > Augustinus > § 17 > § 18 > § 22 > § 12 > § 19 > § 31 > § 2 > § 26 > § 10 > § 16 > § 27 > § 34 > § 28 > § 21 > § 29 > § 24
Augustinus, De agone Christiano, § 23 <<<     >>> § 25

Augustinus, De agone Christiano, § 24

1 Nec eos audiamus, qui tale corpus dominum
nostrum habuisse dicunt, quale apparuit in columba, quam
uidit Iohannes Baptista descendentem de caelo et manentem
super eum in signo spiritus sancti.
2 ita enim persuadere
conantur filium dei natum non esse de femina, quia, si carnalibus
oculis eum oportebat ostendi, potuit, inquiunt, sic
adsumere corpus, quomodo spiritus sanctus.
3 non enim et
columba illa de ouo nata est, aiunt, et tamen humanis oculis
potuit apparere.
4 quibus primo illud respondendum est, quod
ibi legimus in specie columbae apparuisse Iohanni spiritum
sanctum, ubi legimus etiam Christum natum esse de femina,
et non oportet in parte credere euangelio et in parte non
credere.
5 unde enim credis in columbae specie demonstratum
esse spiritum sanctum, nisi quia in euangelio legisti? ergo et
ego inde credo Christum natum esse de uirgine, quia in
euangelio legi.
6 quare autem spiritus sanctus non est natus
de columba, quemadmodum Christus de femina, illa causa
est, quia non columbas liberare uenerat spiritus sanctus,
sed hominibus significare innocentiam et amorem spiritalem,
quod in columbae specie uisibiliter figuratum est.
7 dominus
autem Iesus Christus, qui uenerat ad homines liberandos, in
quibus et mares et feminae pertinent ad salutem, nec mares
fastidiuit, quia marem suscepit, nec feminas, quia de femina
natus est.
8 huc accedit magnum sacramentum, ut, quoniam
per feminam nobis mors acciderat, uita nobis per feminam
nasceretur: ut de utraque natura, id est feminina et masculina,
uictus diabolus cruciaretur, quoniam de ambarum subuersione
laetabatur; cui parum fuerat ad poenam, si ambae naturae in
nobis liberarentur, nisi etiam per ambas liberaremur.
9 neque
hoc ita dicimus, ut dominum Iesum Christum dicamus solum
uerum corpus habuisse, spiritum autem sanctum fallaciter
apparuisse oculis hominum; sed ambo illa corpora uera corpora
credimus.
10 sicut enim non oportebat, ut homines falleret filius
dei, sic non decebat, ut homines falleret spiritus sanctus:
sed omnipotenti deo, qui uniuersam creaturam de nihilo
fabricauit, non erat difficile uerum corpus columbae sine aliorum
columborum ministerio figurare, sicut ei non fuit difficile
uerum corpus in utero Mariae sine uirili semine fabricare, cum
creatura corporea et in uisceribus feminae ad formandum
hominem et in ipso mundo ad formandam columbam imperio
domini uoluntatique seruiret.
11 sed stulti homines et
miseri quod aut ipsi facere non possunt aut in uita sua
numquam uiderunt, et ab omnipotente deo fieri potuisse non
credunt.
Augustinus HOME

bav210.288

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik