monumenta.ch > Augustinus > § 20 > § 8 > § 4 > § 5 > § 7 > § 3 > § 15 > § 11 > § 25
Augustinus, De agone Christiano, § 24 <<<     >>> § 26

Augustinus, De agone Christiano, § 25

1 Nec eos audiamus, qui propterea uolunt cogere,
ut inter creaturas filium dei numeremus, quia passus est.
2 dicunt enim: si passus est, mutabilis est; et si mutabilis
est, creatura est, quia substantia dei non potest inmutari.
3 cum quibus etiam nos dicimus et dei substantiam commutari
non posse et creaturam esse mutabilem.
4 sed aliud est esse
creaturam et aliud suscipere creaturam.
5 filius ergo unigenitus
dei, qui est uirtus et sapientia dei et uerbum, per quod facta
sunt omnia, quia inmutari omnino non potest, suscepit humanam
creaturam, quam lapsam erigere atque inueteratam renouare
dignatus est.
6 nec in ea per passionem ipse in deterius
commutatus est, sed eam potius per resurrectionem in melius
commutauit.
7 nec propterea uerbum patris, id est unicum dei
filium, per quem facta sunt omnia, negandum est natum et
passum esse pro nobis.
8 et martyres enim passos dicimus et
mortuos propter regna caelorum; nec tamen in ea passione
et morte animae eorum occisae sunt.
9 dicit enim dominus:
nolite timere eos, qui corpus occidunt, animae
autem nihil possunt facere.
10 sicut ergo martyres passos
et mortuos dicimus in corporibus, quae portabant, sine animarum
interfectione uel morte, sic dei filium passum et mortuum
dicimus in homine, quem portabat, sine diuinitatis aliqua
commutatione uel morte.
Augustinus HOME

bav210.290

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik