monumenta.ch > Augustinus > § 17 > § 18 > § 22 > § 12 > § 19 > § 31 > § 2 > § 26
Augustinus, De agone Christiano, § 25 <<<     >>> § 27

Augustinus, De agone Christiano, § 26

1 Nec eos audiamus, qui negant tale corpus
domini resurrexisse, quale positum est in monumento.
2 si enim
tale non fuisset, non ipse dixisset post resurrectionem
discipulis: palpate et uidete, quoniam spiritus ossa et
neruos non habet, sicut meuidetishabere.
3 sacrilegum
est enim credere dominum nostrum, cum ipse sit ueritas,
in aliquo fuisse mentitum.
4 nec nos moueat, quod clausis
ostiis subito eum apparuisse discipulis scriptum est, ut
propterea negemus illud fuisse corpus humanum, quia contra
naturam huius corporis uidemus esse per clausa ostia intrare.
5 omnia enim possibilia sunt deo.
6 nam et ambulare super aquas
contra naturam huius corporis esse manifestum est; et tamen
non solum ipse dominus ante passionem ambulauit, sed etiam
Petrum ambulare fecit.
7 ita ergo et post resurrectionem de
corpore suo fecit, quod uoluit.
8 si enim potuit ante passionem
clarificare illud sicut splendorem solis, quare non potuit et
post passionem ad quantam uellet subtilitatem in temporis
momento redigere, ut per clausa ostia posset intrare?
Augustinus HOME

bav210.291

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik