| 1 | Kec eos audiamus, qui negant ipsum corpus secum leuasse in caelum dominum nostrum et commemorant in euangelio quod scriptum est: nemo ascendit in caelum, nisi qui de caelo descendit, et dicunt, quia corpus non descendit de caelo, non potuisse ascendere in caelum. |
| 2 | non enim intellegunt, quoniam corpus non ascendit in caelum; dominus enim ascendit, corpus autem non ascendit, sed leuatum est in caelum illo leuante, qui ascendit. |
| 3 | si enim quisque descendat uerbi gratia de monte nudus, cum autem descenderit, uestiat se et uestitus iterum ascendat, recte utique dicimus: nemo ascendit, nisi qui descendit, nec uestem consideramus, quam secum leuauit, sed ipsum, qui uestitus est, solum dicimus ascendisse. |