monumenta.ch > Augustinus > § 17 > § 18 > § 22 > § 12 > § 19 > § 31 > § 2 > § 26 > § 10 > § 16 > § 27 > § 34 > § 28
Augustinus, De agone Christiano, § 27 <<<     >>> § 29

Augustinus, De agone Christiano, § 28

1 'Nec eos audiamus, qui negant ad dexteram
patris sedere filium.
2 dicunt enim: numquid deus pater habet
latus dextrum aut sinistrum sicuti corpora? nec nos hoc de
deo patre sentimus; nulla enim forma corporis deus definitur
atque concluditur.
3 sed dextera patris est beatitudo perpetua,
quae sanctis promittitur; sicut sinistra eius rectissime dicitur
miseria perpetua, quae inpiis datur: ut non in ipso deo, sed
in creaturis hoc modo, quo diximus, intellegatur dextera et
sinistra, quia et corpus Christi, quod est ecclesia, in ipsa
dextera, hoc est in ipsa beatitudine futurum est, sicut apostolus
dicit, quia et simul nos suscitauit et simul sedere
fecit in caelestibus.
4 quamuis enim corpus nostrum nondum
ibi sit, tamen spes nostra iam ibi est.
5 propterea et ipse
dominus post resurrectionem iussit discipulis, quos piscantes
inuenit, ut in dexteram partem mitterent retia.
6 quod cum
fecissent, ceperunt pisces, qui omnes magni erant, id est iustos
significabant, quibus dextera promittitur.
7 hoc significat, quod
etiam in iudicio dixit se agnos ad dexteram, haedos autem
ad sinistram esse positurum.
Augustinus HOME

bav210.292

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik