| 1 | Nec eos audiamus, qui negant diem iudicii futurum et commemorant, quod in euangelio scriptum est, eum, qui credit in Christum, non iudicari; qui autem non credit in illum, iam iudicatum esse. |
| 2 | dicunt enim: si et ille, qui credit, non ueniet in iudicium, et ille, qui non credit, iam iudicatus est, ubi sunt, quos iudicaturus est in die iudicii? non intellegunt sic loqui scripturas, ut praeteritum tempus pro futuro tempore insinuent: sicut supra diximus, quod apostolus dixit de nobis, quod simul nos sedere fecit in caelestibus, nondum factum est; sed quia certissime est futurum, ita dictum est quasi iam factum sit. |
| 3 | sicut et ipse dominus discipulis dixit: omnia, quae audiui a patre meo, nota uobis feci, et paulo post dicit: multa habeo uobis dicere; sed non potestis illa portare modo. |
| 4 | quomodo ergo dixerat: omnia, quae audiui a patre meo, nota uobis feci, nisi quia illud, quod per spiritum sanctum certissime facturus erat, quasi iam fecisset, locutus est? sic ergo cum audimus: qui credit in Christum, non ueniet in iudicium, intellegamus, quia non ueniet ad damnationem. |
| 5 | dicitur enim iudicium pro damnatione, sicut dicit apostolus: qui non manducat, manducantem non iudicet, id est, non de illo mala existimet. |
| 6 | et dominus dicit: nolite iudicare, ne iudicetur de uobis. |
| 7 | non enim tollit nobis intellegentiam iudicandi, cum et propheta dicat: si uere iustitiam diligitis, recta iudicate, filii hominum, et ipse dominus dicat: nolite iudicare personaliter, sed iustum iudicium iudicate. |
| 8 | sed illo loco, ubi uetat iudicare, illud admonet, ne damnemus aliquem, cuius uel cogitatio nobis non aperta est uel nescimus, qualis postea sit futurus. |
| 9 | sic ergo cum dixit: ad iudicium non ueniet, hoc dixit, quia non ueniet ad damnationem; qui autem non credit, iam iudicatus est, hoc dixit, quia iam damnatus est praescientia dei, qui nouit, quid inmineat non credentibus. |