monumenta.ch > Augustinus > § 17 > § 18 > § 22 > § 12 > § 19 > § 31 > § 2 > § 26 > § 10 > § 16 > § 27 > § 34 > § 28 > § 21 > § 29 > § 24 > § 30
Augustinus, De agone Christiano, § 29 <<<     >>> § 31

Augustinus, De agone Christiano, § 30

1 Nec eos audiamus, qui dicunt spiritum sanctum,
quem in euangelio dominus promisit discipulis, aut in Paulo
apostolo uenisse aut in Montano et Priscilla, sicut Cataphryges
dicunt, aut in nescio quo Manete uel Manichaeo, sicut Manichaei
dicunt.
2 tam enim caeci sunt isti, ut scripturas manifestas
non intellegant, aut tam neglegentes salutis suae, ut omnino
non legant.
3 quis enim, cum legerit, non intelleget uel in
euangelio quod post domini resurrectionem scriptum est
dicente domino: ego mitto promissa patris mei in
uos; uos autem sedete hic in ciuitate, quousque
induamini uirtutem ab alto? et in Actibus apostolorum,
posteaquam dominus a discipulorum oculis abscessit in caelum,
decem diebus peractis die pentecostes non adtendunt apertissime
uenisse spiritum sanctum; et cum essent illi in ciuitate,
sicut eos ante monuerat, inpleuisse illos, ita ut loquerentur
linguis.
4 nam diuersae nationes, quae tunc aderant, unusquisque
1 audientium suam linguam intellegebant.
5 sed isti homines
decipiunt eos, qui neglegentes catholicam fidem et ipsam
fidem suam, quae in scripturis manifesta est, nolunt discere
et, quod est grauius et multum dolendum, cum in
catholica neglegenter uersentur, haereticis aurem diligenter
accommodant.
Augustinus HOME

bav210.294

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik