| 1 | Nec eos audiamus, qui sanctam ecclesiam, quae una catholica est, negant per orbem esse diffusam, sed in sola Africa, hoc est in parte Donati pollere arbitrantur. |
| 2 | ita surdi sunt aduersus prophetam dicentem: filius meus es tu, ego hodie genui te; postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae, et alia multa, siue in ueteris siue in noui testamenti libris quae scripta sunt, ut apertissime declarent ecclesiam Christi per orbem terrae esse diffusam. |
| 3 | quod cum eis obicimus, dicunt iam ista omnia fuisse conpleta, antequam esset pars Donati, sed postea totam ecclesiam perisse et in sola Donati parte reliquias eius remansisse contendunt. |
| 4 | o linguam superbam et nefariam ! nec si uere sic uiuerent, ut uel inter se pacem postea custodirent. |
| 5 | nunc autem non adtendunt iam in ipso Donato completum fuisse, quod dictum est: in qua mensura mensi fueritis, in ea remetietur uobis. |
| 6 | sicut enim Christum diuidere conatus est, sic ipse a suis cotidiana concisione diuiditur. |
| 7 | ad hoc etiam pertinet illud, quod dominus dicit: qui enim gladio percusserit, gladio morietur. |
| 8 | gladius enim illo loco, siquidem in malo positus est, discordiosam linguam significat, qua tunc ille infelix ecclesiam percussit, sed non occidit. |
| 9 | non enim dixit dominus: qui occiderit gladio, gladio morietur, sed qui gladio usus fuerit, inquit, gladio morietur. |
| 10 | ergo ille percussit ecclesiam lingua litigiosa, qua nunc ipse conciditur, ut omnino dispereat atque moriatur. |
| 11 | et tamen illud tunc apostolus Petrus non superbia sua, sed quamuis carnali, tamen amore domini fecerat. |
| 12 | itaque admonitus recondit gladium; iste autem nec uictus hoc fecit, siquidem cum episcopo Caeciliano causam cum diceret audientibus episcopis Romae, quos ipse petiuerat, nihil eorum quae intenderat potuit probare; et sic remansit in schismate, ut suo gladio moreretur. |
| 13 | populus autem ipsius, quando non audit prophetas et euangelium, in quibus apertissime scriptum est ecclesiam Christi per omnes gentes diffusam esse, et audit schismaticos non dei gloriam quaerentes, sed suam, satis significat seruum se esse, non liberum et aurem dexteram se habere praecisam. |
| 14 | Petrus enim errans in amore domini seruo, non libero aurem dexteram praecidit. |
| 15 | ex quo significat eos, qui gladio schismatis feriuntur, et seruos esse carnalium desideriorum, nondum eductos in libertatem spiritus sancti, ut iam non confidant in homine, et non audire quod dextrum est, id est domini gloriam per catholicam ecclesiam latissime peruagatam, sed audire sinistrum humanae inflationis errorem. |
| 16 | sed tamen, cum dominus in euangelio dicat, cum per omnes gentes euangelium fuerit praedicatum, tunc finem esse futurum, quomodo isti dicunt, quod iam ceterae omnes gentes ceciderunt a fide et in sola Donati parte remansit ecclesia, cum manifestum sit, ex quo ista pars ab unitate praecisa est, nonnullas gentes postea credidisse et adhuc esse aliquas, quae nondum crediderunt, quibus cotidie non cessatur euangelium praedicari? quis non miretur esse aliquem, qui se christianum dici uelit et aduersus Christi gloriam tanta inpietate rapiatur, ut audeat dicere omnes populos gentium, qui modo adhuc accedunt ecclesiae dei et in dei filium festinanter credunt, inaniter facere, quia non eos aliquis donatista baptizat? sine dubio ista exsecrarentur homines et eos sine dilatione relinquerent, si Christum quaererent, si ecclesiam diligerent, si liberi essent, si aurem dexteram -integram retinerent. |