| 1 | Nec eos audiamus, qui quamuis neminem rebaptizent, praeciderunt se tamen ab unitate et Luciferiani magis dici quam catholici maluerunt. |
| 2 | in eo enim, quod intellegunt baptisma Christi non esse repetendum, recte faciunt. |
| 3 | sentiunt enim sacramentum sancti lauacri nusquam esse nisi ex catholica ecclesia, sed eam formam secum habere sarmenta praecisa, quam in ipsa uite, antequam praeciderentur, acceperant. |
| 4 | hi sunt enim, de quibus apostolus dicit: habentes speciem pietatis, uirtutem autem eius abnegantes; est enim magna uirtus pietatis pax et unitas, quia unus est deus. |
| 5 | hanc illi non habent, quia praecisi ab unitate sunt. |
| 6 | itaque, si qui ex ipsis ad catholicam ueniunt, non iterant speciem pietatis, quam habent, sed accipiunt uirtutem pietatis, quam non habent. |
| 7 | nam et amputatos ramos denuo posse inseri, si non permanserint in incredulitate, apertissime apostolus docet. |
| 8 | quod cum Luciferiani intellegunt et non rebaptizant, non inprobamus; sed quod autem etiam ipsi praecidi a radice uoluerunt, quis non detestandum esse cognoscat? et ideo maxime, quia hoc eis displicuit in ecclesia catholica, quod uere catholicae sanctitatis est. |
| 9 | nusquam enim tam uigere debent uiscera misericordiae quam in catholica ecclesia, ut tamquam uera mater nec peccantibus filiis superbe insultet nec correctis difficile ignoscat. |
| 10 | non enim sine causa inter omnes apostolos huius ecclesiae catholicae personam sustinet Petrus; huic enim ecclesiae claues regni caelorum datae sunt, cum Petro datae sunt. |
| 11 | et cum ei dicitur, ad omnes dicitur: amas me? pasce oues meas. |
| 12 | debet ergo ecclesia catholica correctis et pietate firmatis filiis libenter ignoscere, cum ipsi Petro personam eius gestanti, et cum in mari titubasset et cum dominum carnaliter a passione reuocasset et cum aurem serui gladio praecidisset et cum ipsum dominum ter negasset et cum in simulationem postea superstitiosam lapsus esset, uideamus ueniam esse concessam eumque correctum atque firmatum usque ad dominicae passionis gloriam peruenisse. |
| 13 | itaque post persecutionem, quae per Arrianos haereticos facta erat, posteaquam pax, quam quidem catholica in domino tenet, etiam a principibus saeculi reddita est, episcopi, qui perfidiae Arrianomm in illa persecutione consenserant, multi correcti redire in catholicam delegerunt, damnantes siue quod crediderant siue quod se credisse simulauerant. |
| 14 | hos ecclesia catholica materno recepit sinu, tamquam Petrum post fletum negationis per galli cantum admonitum aut tamquam eundem post prauam simulationem Pauli uoce correctum. |
| 15 | hanc illi matris caritatem superbe accipientes et inpie reprehendentes, quia Petro post galli cantum surgenti non gratulati sunt, cum lucifero, qui mane oriebatur, cadere meruerunt. |