| 1 | Nec eos audiamus, qui negant ecclesiam dei omnia peccata posse dimittere. |
| 2 | itaque miseri, dum in Petro petram non intellegunt et nolunt credere datas ecclesiae claues regni caelorum, ipsi eas de manibus amiserunt. |
| 3 | isti sunt, qui uiduas, si nupserint, tamquam adulteras damnant et super doctrinam apostolicam se praedicant esse mundiores: qui nomen suum si uellent agnoscere, mundanos se potius quam mundos uocarent. |
| 4 | nolentes enim, si peccauerint, corrigi, nihil aliud elegerunt nisi cum hoc mundo damnari. |
| 5 | nam quibus ueniam peccatorum negant, non eos aliqua sanitate custodiunt, sed aegris subtrahunt medicinam; et uiduas suas uri cogunt, quas nubere non permittunt. |
| 6 | non enim prudentiores habendi sunt quam Paulus apostolus, qui ait: malo eas nubere quam uri. |