monumenta.ch > Augustinus > § 17 > § 18 > § 22 > § 12 > § 19 > § 31 > § 2 > § 26 > § 10 > § 16 > § 27 > § 34
Augustinus, De agone Christiano, § 33 <<<     >>> LOCI LIBR. RETRACTATIONVM.

Augustinus, De agone Christiano, § 34

1 Nec eos audiamus, qui carnis resurrectionem
futuram negant et commemorant, quod ait apostolus Paulus:
caro et sanguis regnum dei non possidebunt, non
intellegentes, quod ipse dicit apostolus: oportet corruptibile
hoc induere incorruptionem et mortale hoc
induere inmortalitatem.
2 cum enim hoc factum fuerit,
iam non erit caro et sanguis, sed caeleste corpus.
3 quod et
dominus promittit, cum dicit: neque n ubent neque uxores
ducent, sed erunt aequales angelis dei.
4 non enim
iam hominibus, sed deo uiuent, cum aequales angelis facti
fuerint.
5 inmutabitur ergo caro et sanguis et fiet corpus caeleste
et angelicum; et mortui enim resurgent incorrupti,
et nos inmutabimur, ut et illud uerum sit, quod resurget
caro, etillud uerum sit, quod caro et sanguis regnum dei
non possidebit.
6 XXXITI. 35. Ista fidei simplicitate et sinceritate lactati
nutriamur in Christo et, cum paruuli sumus, maiorum cibos
non adpetamus, sed nutrimentis saluberrimis crescamus in
Christo accedentibus bonis moribus et christiana iustitia, in
qua est caritas dei et proximi perfecta et firmata, ut unusquisque
nostrum de diabolo inimico et angelis eius triumphet
in semet ipso in Christo, quem induit, quia perfecta caritas
nec cupiditatem habet saeculi nec timorem saeculi, id est nec
cupiditatem, ut adquirat res temporales, nec timorem, ne
amittat res temporales.
7 per quas duas ianuas intrat et regnat
inimicus, qui primo dei timore, deinde caritate pellendus est.
8 debemus itaque tanto auidius adpetere apertissimam et euidentissimam
cognitionem ueritatis, quanto nos uidemus in caritate
proficere et eius simplicitate cor habere mundatum, quia ipso
interiore oculo uidetur ueritas - beati enim mundo corde,
inquit, quia ipsi deum uidebunt - ut in caritate
radicati et fundati praeualeamus comprehendere
cum omnibus sanctis, quae sit latitudo et longitudo
et altitudo et profundum, scire etiam
supereminentem scientiam caritatis Christi, ut inpleamur
in omnem plenitudinem dei et post ista cum
inuisibili hoste certamina, quoniam uolentibus et amantibus
iugum Christi lene est et sarcina eius leuis, coronam
uictoriae mereamur.
Augustinus HOME

bav210.300

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik