| 1 | De agone christiano pag. 136, 14 sqq. |
| 2 | Retract. |
| 3 | II 3. In quo quod positum est: nec eos audiamus, qui carnis resurrectionem futuram negant et commemorant quod ait Paulus apostolus: caro et sanguis regnum dei non possidebunt, non intellegentes quod ipse dicit apostolus: oportet corruptibile hoc induere incorruptionem et mortale hoc induere immortalitatem. |
| 4 | cum enim hoc factum fuerit, iam non erit caro et sanguis, sed caeleste corpus, non sic accipiendum est, quasi carnis non sit futura substantia, sed carnis et sanguinis nomine ipsam corruptionem carnis et sanguinis intellegendus est apostolus nuncupasse, quae utique in regno illo non erit, ubi caro incorruptibilis erit. |
| 5 | quamuis et aliter possit intellegi, ut carnem et sanguinem opera carnis et sanguinis dixisse accipiamus apostolum et eos regnum dei non possessuros, qui perseueranter ista dilexerint. |