monumenta.ch > Augustinus > § 13 > § 4 > § 10 > § 35 > § 24 > § 17 > § 8 > 2 > § 48 > 7 > § 21 > § 50 > § 14 > § 53 > § 2 > § 19 > § 5 > § 11 > § 29 > § 51 > § 7 > 5 > 4 > § 3 > 3 > § 28 > § 20 > § 9 > § 27 > § 26 > § 22 > § 25 > § 18 > § 33 > § 12 > § 17 > § 16 > § 23 > § 24 > 94 > § 13
Augustinus, De bono coniugali, § 12 <<<     >>> § 14

Augustinus, De bono coniugali, § 13

1 Quod ergo ait: quae innupta est, cogitat ea quae sunt domini, ut sit sancta et corpore et spiritu, non sic accipiendum est, ut putemus non esse sanctam corpore Christianam coniugem castam.
2 omnibus quippe fidelibus dictum est: nescitis, quia corpora uestra templum inuobis est spiritus sancti, quem habetis a deo? sancta sunt ergo etiam corpora coniugatorum fidem sibi et domino seruantium.
3 cui sanctitati cuiuslibet eorum nec infidelem coniugem obsistere, sed potius sanctitatem uxoris prodesse infideli uiro aut sanctitatem uiri prodesse infideli uxori idem apostolus testis est dicens: sanctificatus est enim uir infidelis in uxore, et sanctificata est mulier infidelis in fratre.
4 proinde illud dictum est secundum ampliorem sanctitatem innuptarum quam nuptarum, cui merces etiam debetur amplior secundum quod isto bono illud est melius, quia et hoc solum cogitat, quomodo placeat domino.
5 neque enim femina fidelis, seruans pudicitiam coniugalem, non cogitat, quomodo placeat domino, sed utique minus, quia cogitat etiam quae sunt mundi, quomodo placeat uiro.
6 hoc enim de illis dicere uoluit, quod possunt habere quodam modo de necessitate conubii, ut cogitent quae sunt mundi, quomodo placeant uiris suis.
Augustinus HOME

bnf13367.178

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik