monumenta.ch > Augustinus > § 13 > § 4 > § 10 > § 35 > § 24 > § 17 > § 8 > 2 > § 48 > 7 > § 21 > § 50 > § 14 > § 53 > § 2 > § 19 > § 5 > § 11 > § 29 > § 51 > § 7 > 5 > 4 > § 3 > 3 > § 28 > § 20 > § 9 > § 27 > § 26 > § 22 > § 25 > § 18 > § 33 > § 12 > § 17 > § 16 > § 23 > § 24 > 94 > § 13 > § 15 > § 32 > § 4 > § 39 > 75 > 56 > § 10 > 88 > § 30 > 21 > 95 > 81 > 93 > 6 > 82 > § 34 > 96 > § 14 > 38 > § 27 > > § 31 > § 20 > § 5 > 87 > 62 > § 19
Augustinus, De bono coniugali, § 18 <<<     >>> § 20

Augustinus, De bono coniugali, § 19

1 Quotquot ergo nunc sunt, quibus dicitur: si se non continent, nubant, non conparandae sunt tunc etiam nubentibus sanctis.
2 ipsae quidem nuptiae in omnibus gentibus eadem sunt filiorum procreandorum causa, qui qualeslibet postea fuerint, ad hoc tamen institutae sunt nuptiae, ut ordinate honesteque nascantur.
3 sed homines, qui se non continent, tamquam ascendunt in nuptias gradu honestatis; qui autem se sine dubio continerent, si hoc illius temporis ratio permisisset, quodam modo descenderunt in nuptias gradu pietatis.
4 ac per hoc quamuis utrorumque nuptiae, in quantum nuptiae sunt, quia procreandi causa sunt, aequaliter bonae sint, hi tamen homines coniugati illis hominibus coniugatis non sunt conparandi.
5 habent enim isti, quod illis propter honestatem nuptiarum, quamuis ad nuptias non pertineat, secundum ueniam concedatur, id est progressum illum, qui excedit generandi necessitatem, quod illi non habent.
6 sed neque hi, si qui forte nunc inueniuntur, qui non quaerunt in conubio nec appetunt, nisi propter quod institutae sunt nuptiae, 'coaequari possunt illis hominibus.
7 in istis enim carnale est ipsum desiderium filiorum, in illis autem spiritale erat, quia sacramento illius temporis congruebat.
8 nunc quippe nullus pietate perfectus filios habere nisi spiritaliter quaerit; tunc uero ipsius pietatis erat operatio etiam carnaliter filios propagare, quia illius populi generatio nuntia futurorum erat et ad dispensationem propheticam pertinebat.
Augustinus HOME

bnf13367.183

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik