monumenta.ch > Augustinus > 13 > 11 > 18 > 18 > 23 > 11 > 11 > 2 > 22 > 12 > 17 > 19 > 27 > 23 > 17 > 19 > 13 > 26 > 4 > 27 > 13 > 15 > 22 > 25 > 17 > 19 > 17 > 19 > 13 > 39 > 13 > 20 > 31 > 24 > 18 > 22 > 4 > 19 > 18 > 11 > 18 > 31 > 11 > 11 > 23 > 23 > 16 > 26 > 22 > 22 > 10 > 25 > 5 > 23 > 23 > 17 > 26 > 19 > 16 > 26 > 10 > 17 > 22 > § 30 > 19 > 13 > 22 > 17 > 20 > 19 > 13 > 25 > 10 > 13 > 5 > 25 > 15 > 14 > 42 > 31 > 16 > 23 > 16 > 23 > 26 > 23 > 10 > 26 > 22 > 26 > 22 > 10 > 22 > 16 > 25 > 16 > 25 > 25 > 21 > 10 > 10 > 32 > 21 > § 5
Augustinus, De bono viduitatis, § 4 <<<     >>> § 6

Augustinus, De bono viduitatis, § 5

1 Ideo etiam cum moneret coniugatos, ne debito carnalis commixtionis fraudarent inuicem et per hoc alter eorum negato sibi debito coniugali per intemperantiam suam temptatus a satana in fornicationem prolaberetur, hoc autem dico, inquit, secundum ueniam, non secundum imperium.
2 uolo autem omnes homines esse sicut me ipsum: sed unusquisque proprium donum habet a deo, alius sic, alius quidem sic.
3 Vides etiam coniugalem pudicitiam et tori christiani matrimonialem fidem donum esse et hoc a deo, ut illud, quod ultra liberorum procreandorum necessitatem modum concumbendi aliquatenus concupiscentia carnalis excedit, non nuptiarum sit hoc malum, sed ueniale sit propter nuptiarum bonum.
4 non enim de coniugio, quod copulatur liberorum procreandorum causa et fide pudicitiae coniugalis et indissolubili, quamdiu ambo uiuunt, matrimonii sacramento, quae omnia bona sunt.
5 sed de illo inmodico carnis usu, qui in infirmitate coniugum agnoscitur et interuentu boni nuptialis ignoscitur, ait apostolus: secundum ueniam dico, non secundum imperium.
6 item cum dicit: mulier alligata est, quamdiu uir eius uiuit; quodsi mortuus fuerit uir eius, liberata est: cui uult nubat, tantum in domino.
7 beatior autem erit, si sic permanserit secundum meum consilium, satis ostendit beatam esse in domino etiam post mortem uiri iterum nubentem fidelem, sed in eodem domino uiduam beatiorem: hoc est, ut scripturarum non tantum uerbis, uerum etiam exemplis loquar, beatam esse Ruth, sed Annam beatiorem.
Augustinus HOME

bav210.106 bnf13367.198

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik